monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 25
Et tria sanctam Trinitatem significantia testimonium dant in terra: ita quod ostendunt et tribuunt in praesenti saeculo remedium vivificae salvationis per quod veniendum est ad coelestia sine termino permansura, quae nondum immortalitatis habentur in re, sed in spe exspectantur. Nam spiritus hominis habet ex me testimonium in se quod non est in plena vita restaurationis salutis, nisi resurgat pro me in aqua regenerationis, quia defecit in illo lumine quod lucet in me: expulso de felicitate per corruptam conceptionem criminis quod crescit in sanguine.